Skip to content
Church.wiki
Esther

Esther 14

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat.Select Esther 14:1

2Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit.Select Esther 14:2

3Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius.Select Esther 14:3

4Periculum meum in manibus meis est.Select Esther 14:4

5Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres hæreditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.Select Esther 14:5

6Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum :Select Esther 14:6

7coluimus enim deos eorum. Justus es Domine :Select Esther 14:7

8et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes,Select Esther 14:8

9volunt tua mutare promissa, et delere hæreditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,Select Esther 14:9

10ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et prædicent carnalem regem in sempiternum.Select Esther 14:10

11Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram : sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos cœpit sævire, disperde.Select Esther 14:11

12Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universæ potestatis :Select Esther 14:12

13tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt.Select Esther 14:13

14Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,Select Esther 14:14

15et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenæ.Select Esther 14:15

16Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostentationis meæ, et detester illud quasi pannum menstruatæ, et non portem in diebus silentii mei,Select Esther 14:16

17et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum :Select Esther 14:17

18et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham.Select Esther 14:18

19Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.Select Esther 14:19

Next: Esther 15Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Esther

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.