Skip to content
Church.wiki
Esther

Esther 15

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.Select Esther 15:1

2Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem :Select Esther 15:2

3et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.Select Esther 15:3

4Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.Select Esther 15:4

5Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,Select Esther 15:5

6et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens :Select Esther 15:6

7altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.Select Esther 15:7

8Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.Select Esther 15:8

9Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu.Select Esther 15:9

10Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.Select Esther 15:10

11Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur :Select Esther 15:11

12Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.Select Esther 15:12

13Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.Select Esther 15:13

14Accede igitur, et tange sceptrum.Select Esther 15:14

15Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ?Select Esther 15:15

16Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.Select Esther 15:16

17Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.Select Esther 15:17

18Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.Select Esther 15:18

19Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.Select Esther 15:19

Next: Esther 16Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Esther

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.