Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 13

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est :Select Joshua 13:1

2omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.Select Joshua 13:2

3A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.Select Joshua 13:3

4Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi,Select Joshua 13:4

5ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;Select Joshua 13:5

6omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi.Select Joshua 13:6

7Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,Select Joshua 13:7

8cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.Select Joshua 13:8

9Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,Select Joshua 13:9

10et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,Select Joshua 13:10

11et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,Select Joshua 13:11

12omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.Select Joshua 13:12

13Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem.Select Joshua 13:13

14Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.Select Joshua 13:14

15Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.Select Joshua 13:15

16Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quæ ducit Medaba,Select Joshua 13:16

17et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,Select Joshua 13:17

18et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,Select Joshua 13:18

19et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.Select Joshua 13:19

20Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,Select Joshua 13:20

21et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.Select Joshua 13:21

22Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.Select Joshua 13:22

23Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.Select Joshua 13:23

24Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.Select Joshua 13:24

25Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba,Select Joshua 13:25

26et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.Select Joshua 13:26

27In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.Select Joshua 13:27

28Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.Select Joshua 13:28

29Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,Select Joshua 13:29

30cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :Select Joshua 13:30

31et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.Select Joshua 13:31

32Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.Select Joshua 13:32

33Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.Select Joshua 13:33

Next: Joshua 14Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.