Joshua 18
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.Select Joshua 18:1
2Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quæ necdum acceperant possessiones suas.Select Joshua 18:2
3Ad quos Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis ?Select Joshua 18:3
4Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis : referantque ad me quod descripserint.Select Joshua 18:4
5Dividite vobis terram in septem partes : Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.Select Joshua 18:5
6Mediam inter hos terram in septem partes describite : et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem :Select Joshua 18:6
7quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hæreditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.Select Joshua 18:7
8Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, præcepit eis Josue, dicens : Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me : ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.Select Joshua 18:8
9Itaque perrexerunt : et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.Select Joshua 18:9
10Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.Select Joshua 18:10
11Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.Select Joshua 18:11
12Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane : pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagæ, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,Select Joshua 18:12
13atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel : descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris :Select Joshua 18:13
14et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum : suntque exitus ejus in Cariath-baal, quæ vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Hæc est plaga contra mare, ad occidentem.Select Joshua 18:14
15A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.Select Joshua 18:15
16Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom : et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusæi ad austrum : et pervenit ad fontem Rogel,Select Joshua 18:16
17transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis :Select Joshua 18:17
18et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim : descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben : et pertransit ex latere aquilonis ad campestria : descenditque in planitiem,Select Joshua 18:18
19et prætergreditur contra aquilonem Beth Hagla : suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam :Select Joshua 18:19
20qui est terminus illius ab oriente. Hæc est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.Select Joshua 18:20
21Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,Select Joshua 18:21
22Beth Araba et Samaraim et BethelSelect Joshua 18:22
23et Avim et Aphara et Ophera,Select Joshua 18:23
24villa Emona et Ophni et Gabee : civitates duodecim, et villæ earum.Select Joshua 18:24
25Gabaon et Rama et Beroth,Select Joshua 18:25
26et Mesphe et Caphara, et AmosaSelect Joshua 18:26
27et Recem, Jarephel et Tharela,Select Joshua 18:27
28et Sela, Eleph, et Jebus, quæ est Jerusalem, Gabaath et Cariath : civitates quatuordecim, et villæ earum. Hæc est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.Select Joshua 18:28
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain