Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 6

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi.Select Joshua 6:1

2Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.Select Joshua 6:2

3Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus.Select Joshua 6:3

4Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.Select Joshua 6:4

5Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.Select Joshua 6:5

6Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam fœderis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.Select Joshua 6:6

7Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini.Select Joshua 6:7

8Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini,Select Joshua 6:8

9omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.Select Joshua 6:9

10Præceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis : Clamate, et vociferamini.Select Joshua 6:10

11Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.Select Joshua 6:11

12Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,Select Joshua 6:12

13et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est : præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.Select Joshua 6:13

14Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.Select Joshua 6:14

15Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.Select Joshua 6:15

16Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem.Select Joshua 6:16

17Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino : sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt : abscondit enim nuntios quos direximus.Select Joshua 6:17

18Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.Select Joshua 6:18

19Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.Select Joshua 6:19

20Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat : ceperuntque civitatem,Select Joshua 6:20

21et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.Select Joshua 6:21

22Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis.Select Joshua 6:22

23Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt.Select Joshua 6:23

24Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt.Select Joshua 6:24

25Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens :Select Joshua 6:25

26Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.Select Joshua 6:26

27Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.Select Joshua 6:27

Next: Joshua 7Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.