Skip to content
Church.wiki

1 Chronicles Chapter 1 Vulgata Clementina

Historical books · 1 Chronicles · Vulgata Clementina · 54 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

역대상 1장은 아담에서 노아, 아브라함을 거쳐 이삭의 아들 에서와 이스라엘까지 이어지는 족보이다. 에돔의 자손과 왕들, 족장들의 목록으로 끝난다.

Jump to verse

11 Chronicles · Vulgata Clementina
1Adam, Seth, Enos,
2Cainan, Malaleel, Jared,
3Henoch, Mathusale, Lamech,
4Noë, Sem, Cham, et Japtheth.
5Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
6Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
7Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
8Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
9Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.
10Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra.
11Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
12Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
13Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,
14et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,
15Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.
16Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.
17Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
18Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
19Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.
20Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
21Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
22Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon
23et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.
24Sem, Arphaxad, Sale,
25Heber, Phaleg, Ragau,
26Serug, Nachor, Thare,
27Abram : iste est Abraham.
28Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.
29Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
30et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
31Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.
32Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.
33Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.
34Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
35Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
36Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
37Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.
38Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
39Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
40Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.
41Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
42Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
43Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.
44Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
45Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
46Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.
47Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
48Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.
49Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
50Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.
51Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
52dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
53dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
54dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

54 verses in this chapter
1 / 29 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Articles mentioning this chapter

More