Skip to content
Church.wiki

1 Chronicles Chapter 8 Vulgata Clementina

Historical books · 1 Chronicles · Vulgata Clementina · 40 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

역대상 8장은 베냐민 지파의 족보를 자세히 적은 장이다. 여러 가문의 족장 이름을 나열한 뒤, 기브온에 살던 집안에서 사울과 요나단을 거쳐 이어지는 후손으로 마무리된다.

Jump to verse

81 Chronicles · Vulgata Clementina
1Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
2Nohaa quartum, et Rapha quintum.
3Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,
4Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
5sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
6Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
7Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
8Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
9Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
10Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
11Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
12Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
13Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.
14Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,
15et Zabadia, et Arod, et Heder,
16Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
17Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
18et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,
19et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
20et Elioënai, et Selethai, et Eliel,
21et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.
22Et Jespham, et Heber, et Eliel,
23et Abdon, et Zechri, et Hanan,
24et Hanania, et Ælam, et Anathothia,
25et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.
26Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
27et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.
28Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
29In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :
30filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
31Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :
32et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
33Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
34Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
35Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
36Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,
37et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
38Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.
39Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
40Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

40 verses in this chapter
8 / 29 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Articles mentioning this chapter

More