2 Chronicles 27
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.Select 2 Chronicles 27:1
2Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.Select 2 Chronicles 27:2
3Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.Select 2 Chronicles 27:3
4Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.Select 2 Chronicles 27:4
5Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.Select 2 Chronicles 27:5
6Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.Select 2 Chronicles 27:6
7Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.Select 2 Chronicles 27:7
8Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.Select 2 Chronicles 27:8
9Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.Select 2 Chronicles 27:9
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain