Skip to content
Church.wiki
John

John 11

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.Select John 11:1

2(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)Select John 11:2

3Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.Select John 11:3

4Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.Select John 11:4

5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.Select John 11:5

6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;Select John 11:6

7deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.Select John 11:7

8Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?Select John 11:8

9Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :Select John 11:9

10si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.Select John 11:10

11Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.Select John 11:11

12Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.Select John 11:12

13Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.Select John 11:13

14Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :Select John 11:14

15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.Select John 11:15

16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.Select John 11:16

17Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.Select John 11:17

18(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)Select John 11:18

19Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.Select John 11:19

20Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.Select John 11:20

21Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :Select John 11:21

22sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.Select John 11:22

23Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.Select John 11:23

24Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.Select John 11:24

25Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :Select John 11:25

26et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?Select John 11:26

27Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.Select John 11:27

28Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.Select John 11:28

29Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;Select John 11:29

30nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.Select John 11:30

31Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.Select John 11:31

32Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.Select John 11:32

33Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,Select John 11:33

34et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.Select John 11:34

35Et lacrimatus est Jesus.Select John 11:35

36Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.Select John 11:36

37Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?Select John 11:37

38Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.Select John 11:38

39Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.Select John 11:39

40Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?Select John 11:40

41Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.Select John 11:41

42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.Select John 11:42

43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.Select John 11:43

44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.Select John 11:44

45Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.Select John 11:45

46Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.Select John 11:46

47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?Select John 11:47

48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.Select John 11:48

49Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,Select John 11:49

50nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.Select John 11:50

51Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,Select John 11:51

52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.Select John 11:52

53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.Select John 11:53

54Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.Select John 11:54

55Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.Select John 11:55

56Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.Select John 11:56

Next: John 12Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.