Skip to content
Church.wiki
John

John 13

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.Select John 13:1

2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ :Select John 13:2

3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :Select John 13:3

4surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.Select John 13:4

5Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.Select John 13:5

6Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?Select John 13:6

7Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.Select John 13:7

8Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.Select John 13:8

9Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.Select John 13:9

10Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.Select John 13:10

11Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.Select John 13:11

12Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?Select John 13:12

13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.Select John 13:13

14Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.Select John 13:14

15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.Select John 13:15

16Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.Select John 13:16

17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.Select John 13:17

18Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.Select John 13:18

19Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.Select John 13:19

20Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.Select John 13:20

21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.Select John 13:21

22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.Select John 13:22

23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.Select John 13:23

24Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?Select John 13:24

25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?Select John 13:25

26Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.Select John 13:26

27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.Select John 13:27

28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.Select John 13:28

29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.Select John 13:29

30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.Select John 13:30

31Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.Select John 13:31

32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.Select John 13:32

33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.Select John 13:33

34Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.Select John 13:34

35In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.Select John 13:35

36Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.Select John 13:36

37Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.Select John 13:37

38Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.Select John 13:38

Next: John 14Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.