John 15
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.Select John 15:1
2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.Select John 15:2
3Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.Select John 15:3
4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.Select John 15:4
5Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.Select John 15:5
6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.Select John 15:6
7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.Select John 15:7
8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.Select John 15:8
9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.Select John 15:9
10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.Select John 15:10
11Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.Select John 15:11
12Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.Select John 15:12
13Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.Select John 15:13
14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.Select John 15:14
15Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.Select John 15:15
16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.Select John 15:16
17Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.Select John 15:17
18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.Select John 15:18
19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.Select John 15:19
20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.Select John 15:20
21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.Select John 15:21
22Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.Select John 15:22
23Qui me odit, et Patrem meum odit.Select John 15:23
24Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.Select John 15:24
25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.Select John 15:25
26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;Select John 15:26
27et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.Select John 15:27
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation