Skip to content
Church.wiki
John

John 18

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.Select John 18:1

2Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.Select John 18:2

3Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.Select John 18:3

4Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quæritis ?Select John 18:4

5Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.Select John 18:5

6Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.Select John 18:6

7Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.Select John 18:7

8Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.Select John 18:8

9Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.Select John 18:9

10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.Select John 18:10

11Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?Select John 18:11

12Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.Select John 18:12

13Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.Select John 18:13

14Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.Select John 18:14

15Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.Select John 18:15

16Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ : et introduxit Petrum.Select John 18:16

17Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.Select John 18:17

18Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.Select John 18:18

19Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.Select John 18:19

20Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.Select John 18:20

21Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego.Select John 18:21

22Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ?Select John 18:22

23Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis ?Select John 18:23

24Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.Select John 18:24

25Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es ? Negavit ille, et dixit : Non sum.Select John 18:25

26Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ?Select John 18:26

27Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.Select John 18:27

28Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.Select John 18:28

29Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?Select John 18:29

30Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.Select John 18:30

31Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam.Select John 18:31

32Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.Select John 18:32

33Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judæorum ?Select John 18:33

34Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?Select John 18:34

35Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum ? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ?Select John 18:35

36Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum non est hinc.Select John 18:36

37Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.Select John 18:37

38Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.Select John 18:38

39Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum ?Select John 18:39

40Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.Select John 18:40

Next: John 19Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.