John 19
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.Select John 19:1
2Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.Select John 19:2
3Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas.Select John 19:3
4Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.Select John 19:4
5(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.Select John 19:5
6Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.Select John 19:6
7Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.Select John 19:7
8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.Select John 19:8
9Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.Select John 19:9
10Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?Select John 19:10
11Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.Select John 19:11
12Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.Select John 19:12
13Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.Select John 19:13
14Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis : Ecce rex vester.Select John 19:14
15Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem.Select John 19:15
16Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.Select John 19:16
17Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha :Select John 19:17
18ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.Select John 19:18
19Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.Select John 19:19
20Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.Select John 19:20
21Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.Select John 19:21
22Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.Select John 19:22
23Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.Select John 19:23
24Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.Select John 19:24
25Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.Select John 19:25
26Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus.Select John 19:26
27Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.Select John 19:27
28Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.Select John 19:28
29Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.Select John 19:29
30Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.Select John 19:30
31Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.Select John 19:31
32Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.Select John 19:32
33Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,Select John 19:33
34sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.Select John 19:34
35Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.Select John 19:35
36Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.Select John 19:36
37Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.Select John 19:37
38Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.Select John 19:38
39Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.Select John 19:39
40Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.Select John 19:40
41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.Select John 19:41
42Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.Select John 19:42
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation