Skip to content
Church.wiki
John

John 2

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.Select John 2:1

2Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.Select John 2:2

3Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.Select John 2:3

4Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.Select John 2:4

5Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.Select John 2:5

6Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.Select John 2:6

7Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.Select John 2:7

8Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.Select John 2:8

9Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,Select John 2:9

10et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.Select John 2:10

11Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.Select John 2:11

12Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.Select John 2:12

13Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :Select John 2:13

14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.Select John 2:14

15Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.Select John 2:15

16Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.Select John 2:16

17Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.Select John 2:17

18Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?Select John 2:18

19Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.Select John 2:19

20Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?Select John 2:20

21Ille autem dicebat de templo corporis sui.Select John 2:21

22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.Select John 2:22

23Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.Select John 2:23

24Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,Select John 2:24

25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.Select John 2:25

Next: John 3Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.