Skip to content
Church.wiki
John

John 5

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.Select John 5:1

2Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.Select John 5:2

3In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.Select John 5:3

4Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.Select John 5:4

5Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.Select John 5:5

6Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?Select John 5:6

7Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.Select John 5:7

8Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.Select John 5:8

9Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.Select John 5:9

10Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.Select John 5:10

11Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.Select John 5:11

12Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?Select John 5:12

13Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.Select John 5:13

14Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.Select John 5:14

15Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.Select John 5:15

16Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.Select John 5:16

17Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.Select John 5:17

18Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :Select John 5:18

19Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.Select John 5:19

20Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.Select John 5:20

21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.Select John 5:21

22Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,Select John 5:22

23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.Select John 5:23

24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.Select John 5:24

25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.Select John 5:25

26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :Select John 5:26

27et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.Select John 5:27

28Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :Select John 5:28

29et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.Select John 5:29

30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.Select John 5:30

31Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.Select John 5:31

32Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.Select John 5:32

33Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.Select John 5:33

34Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.Select John 5:34

35Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.Select John 5:35

36Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :Select John 5:36

37et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :Select John 5:37

38et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.Select John 5:38

39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :Select John 5:39

40et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.Select John 5:40

41Claritatem ab hominibus non accipio.Select John 5:41

42Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.Select John 5:42

43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.Select John 5:43

44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?Select John 5:44

45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.Select John 5:45

46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.Select John 5:46

47Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?Select John 5:47

Next: John 6Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.