Skip to content
Church.wiki
John

John 7

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.Select John 7:1

2Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.Select John 7:2

3Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.Select John 7:3

4Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.Select John 7:4

5Neque enim fratres ejus credebant in eum.Select John 7:5

6Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.Select John 7:6

7Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.Select John 7:7

8Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.Select John 7:8

9Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.Select John 7:9

10Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.Select John 7:10

11Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?Select John 7:11

12Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.Select John 7:12

13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.Select John 7:13

14Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.Select John 7:14

15Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?Select John 7:15

16Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.Select John 7:16

17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.Select John 7:17

18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.Select John 7:18

19Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?Select John 7:19

20Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?Select John 7:20

21Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :Select John 7:21

22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.Select John 7:22

23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?Select John 7:23

24Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.Select John 7:24

25Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?Select John 7:25

26et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?Select John 7:26

27Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.Select John 7:27

28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.Select John 7:28

29Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.Select John 7:29

30Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.Select John 7:30

31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?Select John 7:31

32Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.Select John 7:32

33Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.Select John 7:33

34Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.Select John 7:34

35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?Select John 7:35

36quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?Select John 7:36

37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.Select John 7:37

38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.Select John 7:38

39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.Select John 7:39

40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.Select John 7:40

41Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?Select John 7:41

42nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?Select John 7:42

43Dissensio itaque facta est in turba propter eum.Select John 7:43

44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.Select John 7:44

45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?Select John 7:45

46Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.Select John 7:46

47Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?Select John 7:47

48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?Select John 7:48

49sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.Select John 7:49

50Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :Select John 7:50

51Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?Select John 7:51

52Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.Select John 7:52

53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.Select John 7:53

Next: John 8Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.