Skip to content
Church.wiki
2 John

2 John 1

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,Select 2 John 1:1

2propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.Select 2 John 1:2

3Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.Select 2 John 1:3

4Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.Select 2 John 1:4

5Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.Select 2 John 1:5

6Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.Select 2 John 1:6

7Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus.Select 2 John 1:7

8Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis.Select 2 John 1:8

9Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.Select 2 John 1:9

10Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.Select 2 John 1:10

11Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.Select 2 John 1:11

12Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit.Select 2 John 1:12

13Salutant te filii sororis tuæ Electæ.Select 2 John 1:13

Next: 3 John 1Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.