Skip to content
Church.wiki
1 John

1 John 5

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.Select 1 John 5:1

2In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.Select 1 John 5:2

3Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt.Select 1 John 5:3

4Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra.Select 1 John 5:4

5Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?Select 1 John 5:5

6Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.Select 1 John 5:6

7Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt.Select 1 John 5:7

8Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt.Select 1 John 5:8

9Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.Select 1 John 5:9

10Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.Select 1 John 5:10

11Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est.Select 1 John 5:11

12Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet.Select 1 John 5:12

13Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.Select 1 John 5:13

14Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.Select 1 John 5:14

15Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.Select 1 John 5:15

16Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis.Select 1 John 5:16

17Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum ad mortem.Select 1 John 5:17

18Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.Select 1 John 5:18

19Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est.Select 1 John 5:19

20Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna.Select 1 John 5:20

21Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.Select 1 John 5:21

Next: 2 John 1Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 John

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.