Skip to content
Church.wiki
Job

Job 1

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.Select Job 1:1

2Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ.Select Job 1:2

3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales.Select Job 1:3

4Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.Select Job 1:4

5Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos : consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.Select Job 1:5

6Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.Select Job 1:6

7Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.Select Job 1:7

8Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ?Select Job 1:8

9Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum ?Select Job 1:9

10nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra ?Select Job 1:10

11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.Select Job 1:11

12Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.Select Job 1:12

13Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,Select Job 1:13

14nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos :Select Job 1:14

15et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio : et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.Select Job 1:15

16Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.Select Job 1:16

17Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.Select Job 1:17

18Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,Select Job 1:18

19repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus : quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.Select Job 1:19

20Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite corruens in terram, adoravit,Select Job 1:20

21et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.Select Job 1:21

22In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.Select Job 1:22

Next: Job 2Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.