Skip to content
Church.wiki

Job Chapter 11 Vulgata Clementina

Poetry & wisdom · Job · Vulgata Clementina · 20 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

욥기 11장은 욥의 세 친구 가운데 나아마 사람 소발이 처음으로 하는 말이다. 소발은 욥의 자기 의 주장을 꾸짖고, 측량할 수 없는 하나님의 지혜를 내세우며 죄를 버리고 돌아오라고 권한다.

Jump to verse

11Job · Vulgata Clementina
1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
2Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?
3Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
4Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus : et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
8Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ?
9Longior terra mensura ejus, et latior mari.
10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ?
11Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ?
12Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
15tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis.
16Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe : et defossus securus dormies.
19Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis : et spes illorum abominatio animæ.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

20 verses in this chapter
11 / 42 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Articles mentioning this chapter

More