Job 13
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.Select Job 13:1
2Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.Select Job 13:2
3Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio :Select Job 13:3
4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.Select Job 13:4
5Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.Select Job 13:5
6Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.Select Job 13:6
7Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?Select Job 13:7
8numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?Select Job 13:8
9aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?Select Job 13:9
10Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.Select Job 13:10
11Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.Select Job 13:11
12Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ.Select Job 13:12
13Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.Select Job 13:13
14Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ?Select Job 13:14
15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.Select Job 13:15
16Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.Select Job 13:16
17Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.Select Job 13:17
18Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.Select Job 13:18
19Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?Select Job 13:19
20Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :Select Job 13:20
21manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.Select Job 13:21
22Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.Select Job 13:22
23Quantas habeo iniquitates et peccata ? scelera mea et delicta ostende mihi.Select Job 13:23
24Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?Select Job 13:24
25Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :Select Job 13:25
26scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ.Select Job 13:26
27Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti :Select Job 13:27
28qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.Select Job 13:28
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain