Job 14
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.Select Job 14:1
2Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.Select Job 14:2
3Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?Select Job 14:3
4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?Select Job 14:4
5Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.Select Job 14:5
6Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.Select Job 14:6
7Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.Select Job 14:7
8Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,Select Job 14:8
9ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.Select Job 14:9
10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ?Select Job 14:10
11Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat :Select Job 14:11
12sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.Select Job 14:12
13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?Select Job 14:13
14Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.Select Job 14:14
15Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.Select Job 14:15
16Tu quidem gressus meos dinumerasti : sed parce peccatis meis.Select Job 14:16
17Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.Select Job 14:17
18Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo :Select Job 14:18
19lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.Select Job 14:19
20Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.Select Job 14:20
21Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.Select Job 14:21
22Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.Select Job 14:22
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain