Skip to content
Church.wiki
Job

Job 15

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :Select Job 15:1

2Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?Select Job 15:2

3Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.Select Job 15:3

4Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.Select Job 15:4

5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.Select Job 15:5

6Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi.Select Job 15:6

7Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ?Select Job 15:7

8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ?Select Job 15:8

9Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?Select Job 15:9

10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.Select Job 15:10

11Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.Select Job 15:11

12Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?Select Job 15:12

13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?Select Job 15:13

14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ?Select Job 15:14

15Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.Select Job 15:15

16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?Select Job 15:16

17Ostendam tibi : audi me : quod vidi, narrabo tibi.Select Job 15:17

18Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos :Select Job 15:18

19quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.Select Job 15:19

20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.Select Job 15:20

21Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.Select Job 15:21

22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.Select Job 15:22

23Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.Select Job 15:23

24Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.Select Job 15:24

25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.Select Job 15:25

26Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.Select Job 15:26

27Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.Select Job 15:27

28Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.Select Job 15:28

29Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.Select Job 15:29

30Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.Select Job 15:30

31Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.Select Job 15:31

32Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.Select Job 15:32

33Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.Select Job 15:33

34Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.Select Job 15:34

35Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.Select Job 15:35

Next: Job 16Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.