Job 20
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :Select Job 20:1
2Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.Select Job 20:2
3Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.Select Job 20:3
4Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,Select Job 20:4
5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.Select Job 20:5
6Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,Select Job 20:6
7quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?Select Job 20:7
8Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna.Select Job 20:8
9Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.Select Job 20:9
10Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.Select Job 20:10
11Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.Select Job 20:11
12Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.Select Job 20:12
13Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.Select Job 20:13
14Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.Select Job 20:14
15Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.Select Job 20:15
16Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.Select Job 20:16
17(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)Select Job 20:17
18Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.Select Job 20:18
19Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non ædificavit eam.Select Job 20:19
20Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.Select Job 20:20
21Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.Select Job 20:21
22Cum satiatus fuerit, arctabitur : æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.Select Job 20:22
23Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.Select Job 20:23
24Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.Select Job 20:24
25Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.Select Job 20:25
26Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo.Select Job 20:26
27Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.Select Job 20:27
28Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.Select Job 20:28
29Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.Select Job 20:29
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain