Job 22
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :Select Job 22:1
2Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ ?Select Job 22:2
3Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?Select Job 22:3
4Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,Select Job 22:4
5et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?Select Job 22:5
6Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.Select Job 22:6
7Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.Select Job 22:7
8In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.Select Job 22:8
9Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.Select Job 22:9
10Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.Select Job 22:10
11Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?Select Job 22:11
12an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?Select Job 22:12
13Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.Select Job 22:13
14Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.Select Job 22:14
15Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,Select Job 22:15
16qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?Select Job 22:16
17Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,Select Job 22:17
18cum ille implesset domos eorum bonis : quorum sententia procul sit a me.Select Job 22:18
19Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos :Select Job 22:19
20nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?Select Job 22:20
21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.Select Job 22:21
22Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.Select Job 22:22
23Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.Select Job 22:23
24Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.Select Job 22:24
25Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.Select Job 22:25
26Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.Select Job 22:26
27Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.Select Job 22:27
28Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.Select Job 22:28
29Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.Select Job 22:29
30Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.Select Job 22:30
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain