Skip to content
Church.wiki
Job

Job 30

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :Select Job 30:1

2quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :Select Job 30:2

3egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.Select Job 30:3

4Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :Select Job 30:4

5qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.Select Job 30:5

6In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream :Select Job 30:6

7qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :Select Job 30:7

8filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.Select Job 30:8

9Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.Select Job 30:9

10Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.Select Job 30:10

11Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.Select Job 30:11

12Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.Select Job 30:12

13Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium.Select Job 30:13

14Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.Select Job 30:14

15Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.Select Job 30:15

16Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.Select Job 30:16

17Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.Select Job 30:17

18In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.Select Job 30:18

19Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.Select Job 30:19

20Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.Select Job 30:20

21Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.Select Job 30:21

22Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.Select Job 30:22

23Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.Select Job 30:23

24Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.Select Job 30:24

25Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.Select Job 30:25

26Expectabam bona, et venerunt mihi mala : præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.Select Job 30:26

27Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : prævenerunt me dies afflictionis.Select Job 30:27

28Mœrens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.Select Job 30:28

29Frater fui draconum, et socius struthionum.Select Job 30:29

30Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.Select Job 30:30

31Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.Select Job 30:31

Next: Job 31Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.