Skip to content
Church.wiki
Job

Job 38

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :Select Job 38:1

2Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?Select Job 38:2

3Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.Select Job 38:3

4Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ? indica mihi, si habes intelligentiam.Select Job 38:4

5Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?Select Job 38:5

6Super quo bases illius solidatæ sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,Select Job 38:6

7cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?Select Job 38:7

8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;Select Job 38:8

9cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?Select Job 38:9

10Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,Select Job 38:10

11et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.Select Job 38:11

12Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum ?Select Job 38:12

13Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea ?Select Job 38:13

14Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum :Select Job 38:14

15auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.Select Job 38:15

16Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?Select Job 38:16

17Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?Select Job 38:17

18Numquid considerasti latitudinem terræ ? indica mihi, si nosti, omnia :Select Job 38:18

19in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :Select Job 38:19

20ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.Select Job 38:20

21Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?Select Job 38:21

22Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,Select Job 38:22

23quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli ?Select Job 38:23

24Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ?Select Job 38:24

25Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,Select Job 38:25

26ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ;Select Job 38:26

27ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?Select Job 38:27

28Quis est pluviæ pater ? vel quis genuit stillas roris ?Select Job 38:28

29De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de cælo quis genuit ?Select Job 38:29

30In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.Select Job 38:30

31Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?Select Job 38:31

32Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis ?Select Job 38:32

33Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra ?Select Job 38:33

34Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?Select Job 38:34

35Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?Select Job 38:35

36Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?Select Job 38:36

37Quis enarrabit cælorum rationem ? et concentum cæli quis dormire faciet ?Select Job 38:37

38Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur ?Select Job 38:38

39Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,Select Job 38:39

40quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?Select Job 38:40

41Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?Select Job 38:41

Next: Job 39Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.