Skip to content
Church.wiki

Isaiah Chapter 62 Vulgata Clementina

Major prophets · Isaiah · Vulgata Clementina · 12 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

이사야 62장은 시온(예루살렘)의 회복을 노래하는 예언이다. 버림받은 성읍이 '헵시바', '쁄라'라는 새 이름을 얻고, 파수꾼은 쉬지 않고 기도하며, 백성은 구원을 맞을 길을 예비하라는 부름을 받는다.

Jump to verse

62Isaiah · Vulgata Clementina
1Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
2Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
3Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.
5Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
6Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
7et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
8Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
9Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
10Transite, transite per portas, præparate viam populo : planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.
11Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ : Dicite filiæ Sion : Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
12Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

12 verses in this chapter
62 / 66 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Articles mentioning this chapter

More