Skip to content
Church.wiki
Proverbs

Proverbs 13

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.Select Proverbs 13:1

2De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem prævaricatorum iniqua.Select Proverbs 13:2

3Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.Select Proverbs 13:3

4Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.Select Proverbs 13:4

5Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.Select Proverbs 13:5

6Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.Select Proverbs 13:6

7Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.Select Proverbs 13:7

8Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.Select Proverbs 13:8

9Lux justorum lætificat : lucerna autem impiorum extinguetur.Select Proverbs 13:9

10Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.Select Proverbs 13:10

11Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.Select Proverbs 13:11

12Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.Select Proverbs 13:12

13Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur.Select Proverbs 13:13

14Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.Select Proverbs 13:14

15Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.Select Proverbs 13:15

16Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.Select Proverbs 13:16

17Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.Select Proverbs 13:17

18Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.Select Proverbs 13:18

19Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.Select Proverbs 13:19

20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.Select Proverbs 13:20

21Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.Select Proverbs 13:21

22Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.Select Proverbs 13:22

23Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.Select Proverbs 13:23

24Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.Select Proverbs 13:24

25Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.Select Proverbs 13:25

Next: Proverbs 14Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Proverbs

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.