Proverbs 29
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.Select Proverbs 29:1
2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.Select Proverbs 29:2
3Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.Select Proverbs 29:3
4Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.Select Proverbs 29:4
5Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.Select Proverbs 29:5
6Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.Select Proverbs 29:6
7Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.Select Proverbs 29:7
8Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem.Select Proverbs 29:8
9Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.Select Proverbs 29:9
10Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.Select Proverbs 29:10
11Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.Select Proverbs 29:11
12Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.Select Proverbs 29:12
13Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.Select Proverbs 29:13
14Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.Select Proverbs 29:14
15Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.Select Proverbs 29:15
16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.Select Proverbs 29:16
17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.Select Proverbs 29:17
18Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.Select Proverbs 29:18
19Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.Select Proverbs 29:19
20Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.Select Proverbs 29:20
21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.Select Proverbs 29:21
22Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.Select Proverbs 29:22
23Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.Select Proverbs 29:23
24Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.Select Proverbs 29:24
25Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.Select Proverbs 29:25
26Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.Select Proverbs 29:26
27Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.Select Proverbs 29:27
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain