Proverbs 9
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem.Select Proverbs 9:1
2Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.Select Proverbs 9:2
3Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.Select Proverbs 9:3
4Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :Select Proverbs 9:4
5Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.Select Proverbs 9:5
6Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.Select Proverbs 9:6
7Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.Select Proverbs 9:7
8Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te.Select Proverbs 9:8
9Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.Select Proverbs 9:9
10Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.Select Proverbs 9:10
11Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.Select Proverbs 9:11
12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.Select Proverbs 9:12
13Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,Select Proverbs 9:13
14sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,Select Proverbs 9:14
15ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :Select Proverbs 9:15
16Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :Select Proverbs 9:16
17Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.Select Proverbs 9:17
18Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.Select Proverbs 9:18
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain