Genesis 13
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.Select Genesis 13:1
2Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.Select Genesis 13:2
3Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,Select Genesis 13:3
4in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.Select Genesis 13:4
5Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.Select Genesis 13:5
6Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.Select Genesis 13:6
7Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa.Select Genesis 13:7
8Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.Select Genesis 13:8
9Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.Select Genesis 13:9
10Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.Select Genesis 13:10
11Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.Select Genesis 13:11
12Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.Select Genesis 13:12
13Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.Select Genesis 13:13
14Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.Select Genesis 13:14
15Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.Select Genesis 13:15
16Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.Select Genesis 13:16
17Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.Select Genesis 13:17
18Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.Select Genesis 13:18
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain