Genesis 17
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.Select Genesis 17:1
2Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.Select Genesis 17:2
3Cecidit Abram pronus in faciem.Select Genesis 17:3
4Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.Select Genesis 17:4
5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.Select Genesis 17:5
6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.Select Genesis 17:6
7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.Select Genesis 17:7
8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.Select Genesis 17:8
9Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.Select Genesis 17:9
10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :Select Genesis 17:10
11et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.Select Genesis 17:11
12Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :Select Genesis 17:12
13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.Select Genesis 17:13
14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.Select Genesis 17:14
15Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.Select Genesis 17:15
16Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.Select Genesis 17:16
17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?Select Genesis 17:17
18Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.Select Genesis 17:18
19Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.Select Genesis 17:19
20Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.Select Genesis 17:20
21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.Select Genesis 17:21
22Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.Select Genesis 17:22
23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.Select Genesis 17:23
24Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.Select Genesis 17:24
25Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.Select Genesis 17:25
26Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :Select Genesis 17:26
27et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.Select Genesis 17:27
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain