Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 2

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.Select Genesis 2:1

2Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.Select Genesis 2:2

3Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.Select Genesis 2:3

4Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,Select Genesis 2:4

5et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :Select Genesis 2:5

6sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.Select Genesis 2:6

7Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.Select Genesis 2:7

8Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.Select Genesis 2:8

9Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.Select Genesis 2:9

10Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.Select Genesis 2:10

11Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :Select Genesis 2:11

12et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.Select Genesis 2:12

13Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.Select Genesis 2:13

14Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.Select Genesis 2:14

15Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :Select Genesis 2:15

16præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;Select Genesis 2:16

17de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.Select Genesis 2:17

18Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.Select Genesis 2:18

19Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.Select Genesis 2:19

20Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.Select Genesis 2:20

21Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.Select Genesis 2:21

22Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.Select Genesis 2:22

23Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.Select Genesis 2:23

24Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.Select Genesis 2:24

25Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.Select Genesis 2:25

Next: Genesis 3Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.