Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 22

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.Select Genesis 22:1

2Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.Select Genesis 22:2

3Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.Select Genesis 22:3

4Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :Select Genesis 22:4

5dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.Select Genesis 22:5

6Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,Select Genesis 22:6

7dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?Select Genesis 22:7

8Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.Select Genesis 22:8

9Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.Select Genesis 22:9

10Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.Select Genesis 22:10

11Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.Select Genesis 22:11

12Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.Select Genesis 22:12

13Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.Select Genesis 22:13

14Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.Select Genesis 22:14

15Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :Select Genesis 22:15

16Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :Select Genesis 22:16

17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,Select Genesis 22:17

18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.Select Genesis 22:18

19Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.Select Genesis 22:19

20His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :Select Genesis 22:20

21Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,Select Genesis 22:21

22et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,Select Genesis 22:22

23ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.Select Genesis 22:23

24Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.Select Genesis 22:24

Next: Genesis 23Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.