Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 25

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :Select Genesis 25:1

2quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.Select Genesis 25:2

3Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.Select Genesis 25:3

4At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.Select Genesis 25:4

5Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :Select Genesis 25:5

6filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.Select Genesis 25:6

7Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.Select Genesis 25:7

8Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.Select Genesis 25:8

9Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,Select Genesis 25:9

10quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.Select Genesis 25:10

11Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.Select Genesis 25:11

12Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : etSelect Genesis 25:12

13hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,Select Genesis 25:13

14Masma quoque, et Duma, et Massa,Select Genesis 25:14

15Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.Select Genesis 25:15

16Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.Select Genesis 25:16

17Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.Select Genesis 25:17

18Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.Select Genesis 25:18

19Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :Select Genesis 25:19

20qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.Select Genesis 25:20

21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.Select Genesis 25:21

22Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.Select Genesis 25:22

23Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.Select Genesis 25:23

24Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.Select Genesis 25:24

25Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.Select Genesis 25:25

26Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.Select Genesis 25:26

27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.Select Genesis 25:27

28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.Select Genesis 25:28

29Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,Select Genesis 25:29

30ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.Select Genesis 25:30

31Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.Select Genesis 25:31

32Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?Select Genesis 25:32

33Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.Select Genesis 25:33

34Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.Select Genesis 25:34

Next: Genesis 26Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.