Genesis 26
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.Select Genesis 26:1
2Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,Select Genesis 26:2
3et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.Select Genesis 26:3
4Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,Select Genesis 26:4
5eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.Select Genesis 26:5
6Mansit itaque Isaac in Geraris.Select Genesis 26:6
7Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.Select Genesis 26:7
8Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.Select Genesis 26:8
9Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.Select Genesis 26:9
10Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :Select Genesis 26:10
11Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.Select Genesis 26:11
12Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.Select Genesis 26:12
13Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :Select Genesis 26:13
14habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,Select Genesis 26:14
15omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :Select Genesis 26:15
16in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.Select Genesis 26:16
17Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,Select Genesis 26:17
18rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.Select Genesis 26:18
19Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.Select Genesis 26:19
20Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.Select Genesis 26:20
21Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.Select Genesis 26:21
22Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.Select Genesis 26:22
23Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,Select Genesis 26:23
24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.Select Genesis 26:24
25Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.Select Genesis 26:25
26Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,Select Genesis 26:26
27locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?Select Genesis 26:27
28Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,Select Genesis 26:28
29ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.Select Genesis 26:29
30Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potumSelect Genesis 26:30
31surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.Select Genesis 26:31
32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.Select Genesis 26:32
33Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.Select Genesis 26:33
34Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :Select Genesis 26:34
35quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.Select Genesis 26:35
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain