Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 30

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.Select Genesis 30:1

2Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?Select Genesis 30:2

3At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.Select Genesis 30:3

4Deditque illi Balam in conjugium : quæ,Select Genesis 30:4

5ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.Select Genesis 30:5

6Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.Select Genesis 30:6

7Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,Select Genesis 30:7

8pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.Select Genesis 30:8

9Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.Select Genesis 30:9

10Qua post conceptum edente filium,Select Genesis 30:10

11dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.Select Genesis 30:11

12Peperit quoque Zelpha alterum.Select Genesis 30:12

13Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.Select Genesis 30:13

14Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.Select Genesis 30:14

15Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.Select Genesis 30:15

16Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.Select Genesis 30:16

17Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,Select Genesis 30:17

18et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.Select Genesis 30:18

19Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,Select Genesis 30:19

20et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.Select Genesis 30:20

21Post quem peperit filiam, nomine Dinam.Select Genesis 30:21

22Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.Select Genesis 30:22

23Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.Select Genesis 30:23

24Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.Select Genesis 30:24

25Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.Select Genesis 30:25

26Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.Select Genesis 30:26

27Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :Select Genesis 30:27

28constitue mercedem tuam quam dem tibi.Select Genesis 30:28

29At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.Select Genesis 30:29

30Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.Select Genesis 30:30

31Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.Select Genesis 30:31

32Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.Select Genesis 30:32

33Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.Select Genesis 30:33

34Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis.Select Genesis 30:34

35Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.Select Genesis 30:35

36Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.Select Genesis 30:36

37Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.Select Genesis 30:37

38Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.Select Genesis 30:38

39Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.Select Genesis 30:39

40Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.Select Genesis 30:40

41Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :Select Genesis 30:41

42quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.Select Genesis 30:42

43Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.Select Genesis 30:43

Next: Genesis 31Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.