Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 32

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.Select Genesis 32:1

2Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.Select Genesis 32:2

3Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :Select Genesis 32:3

4præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.Select Genesis 32:4

5Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.Select Genesis 32:5

6Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.Select Genesis 32:6

7Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,Select Genesis 32:7

8dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.Select Genesis 32:8

9Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :Select Genesis 32:9

10minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.Select Genesis 32:10

11Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.Select Genesis 32:11

12Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.Select Genesis 32:12

13Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,Select Genesis 32:13

14capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,Select Genesis 32:14

15camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.Select Genesis 32:15

16Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.Select Genesis 32:16

17Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?Select Genesis 32:17

18respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.Select Genesis 32:18

19Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.Select Genesis 32:19

20Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.Select Genesis 32:20

21Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.Select Genesis 32:21

22Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.Select Genesis 32:22

23Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,Select Genesis 32:23

24mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.Select Genesis 32:24

25Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.Select Genesis 32:25

26Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.Select Genesis 32:26

27Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.Select Genesis 32:27

28At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?Select Genesis 32:28

29Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.Select Genesis 32:29

30Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.Select Genesis 32:30

31Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.Select Genesis 32:31

32Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.Select Genesis 32:32

Next: Genesis 33Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.