Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 36

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.Select Genesis 36:1

2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :Select Genesis 36:2

3Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.Select Genesis 36:3

4Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :Select Genesis 36:4

5Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.Select Genesis 36:5

6Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.Select Genesis 36:6

7Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.Select Genesis 36:7

8Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.Select Genesis 36:8

9Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,Select Genesis 36:9

10et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.Select Genesis 36:10

11Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.Select Genesis 36:11

12Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.Select Genesis 36:12

13Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.Select Genesis 36:13

14Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.Select Genesis 36:14

15Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,Select Genesis 36:15

16dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.Select Genesis 36:16

17Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.Select Genesis 36:17

18Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.Select Genesis 36:18

19Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.Select Genesis 36:19

20Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,Select Genesis 36:20

21et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.Select Genesis 36:21

22Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.Select Genesis 36:22

23Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.Select Genesis 36:23

24Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :Select Genesis 36:24

25habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.Select Genesis 36:25

26Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.Select Genesis 36:26

27Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.Select Genesis 36:27

28Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.Select Genesis 36:28

29Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,Select Genesis 36:29

30dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.Select Genesis 36:30

31Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :Select Genesis 36:31

32Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.Select Genesis 36:32

33Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.Select Genesis 36:33

34Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.Select Genesis 36:34

35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.Select Genesis 36:35

36Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.Select Genesis 36:36

37Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.Select Genesis 36:37

38Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.Select Genesis 36:38

39Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.Select Genesis 36:39

40Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,Select Genesis 36:40

41dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,Select Genesis 36:41

42dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,Select Genesis 36:42

43dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.Select Genesis 36:43

Next: Genesis 37Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.