Genesis 38
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.Select Genesis 38:1
2Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.Select Genesis 38:2
3Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.Select Genesis 38:3
4Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.Select Genesis 38:4
5Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.Select Genesis 38:5
6Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.Select Genesis 38:6
7Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.Select Genesis 38:7
8Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.Select Genesis 38:8
9Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.Select Genesis 38:9
10Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.Select Genesis 38:10
11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.Select Genesis 38:11
12Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.Select Genesis 38:12
13Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.Select Genesis 38:13
14Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.Select Genesis 38:14
15Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.Select Genesis 38:15
16Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?Select Genesis 38:16
17dixit : Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.Select Genesis 38:17
18Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,Select Genesis 38:18
19et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.Select Genesis 38:19
20Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,Select Genesis 38:20
21interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quæ sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.Select Genesis 38:21
22Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.Select Genesis 38:22
23Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram : et tu non invenisti eam.Select Genesis 38:23
24Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.Select Genesis 38:24
25Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus hæc sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.Select Genesis 38:25
26Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.Select Genesis 38:26
27Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :Select Genesis 38:27
28Iste egredietur prior.Select Genesis 38:28
29Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.Select Genesis 38:29
30Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.Select Genesis 38:30
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain