Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 42

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?Select Genesis 42:1

2audivi quod triticum venundetur in Ægypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.Select Genesis 42:2

3Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,Select Genesis 42:3

4Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :Select Genesis 42:4

5ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.Select Genesis 42:5

6Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,Select Genesis 42:6

7et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.Select Genesis 42:7

8Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.Select Genesis 42:8

9Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.Select Genesis 42:9

10Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.Select Genesis 42:10

11Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.Select Genesis 42:11

12Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.Select Genesis 42:12

13At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.Select Genesis 42:13

14Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.Select Genesis 42:14

15Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.Select Genesis 42:15

16Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.Select Genesis 42:16

17Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.Select Genesis 42:17

18Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quæ dixi, et vivetis : Deum enim timeo.Select Genesis 42:18

19Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,Select Genesis 42:19

20et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,Select Genesis 42:20

21et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.Select Genesis 42:21

22E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.Select Genesis 42:22

23Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.Select Genesis 42:23

24Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.Select Genesis 42:24

25Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.Select Genesis 42:25

26At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.Select Genesis 42:26

27Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,Select Genesis 42:27

28dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?Select Genesis 42:28

29Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes :Select Genesis 42:29

30Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.Select Genesis 42:30

31Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.Select Genesis 42:31

32Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.Select Genesis 42:32

33Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,Select Genesis 42:33

34fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.Select Genesis 42:34

35His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,Select Genesis 42:35

36dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hæc omnia mala reciderunt.Select Genesis 42:36

37Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.Select Genesis 42:37

38At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.Select Genesis 42:38

Next: Genesis 43Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.