Genesis 46
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,Select Genesis 46:1
2audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum.Select Genesis 46:2
3Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.Select Genesis 46:3
4Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.Select Genesis 46:4
5Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,Select Genesis 46:5
6et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum cum omni semine suo,Select Genesis 46:6
7filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.Select Genesis 46:7
8Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.Select Genesis 46:8
9Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.Select Genesis 46:9
10Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.Select Genesis 46:10
11Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.Select Genesis 46:11
12Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.Select Genesis 46:12
13Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.Select Genesis 46:13
14Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.Select Genesis 46:14
15Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua : omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.Select Genesis 46:15
16Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.Select Genesis 46:16
17Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.Select Genesis 46:17
18Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genuit Jacob sedecim animas.Select Genesis 46:18
19Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.Select Genesis 46:19
20Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim.Select Genesis 46:20
21Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.Select Genesis 46:21
22Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animæ, quatuordecim.Select Genesis 46:22
23Filii Dan : Husim.Select Genesis 46:23
24Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.Select Genesis 46:24
25Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ : et hos genuit Jacob : omnes animæ, septem.Select Genesis 46:25
26Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.Select Genesis 46:26
27Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.Select Genesis 46:27
28Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.Select Genesis 46:28
29Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.Select Genesis 46:29
30Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.Select Genesis 46:30
31At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me :Select Genesis 46:31
32et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.Select Genesis 46:32
33Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ?Select Genesis 46:33
34respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.Select Genesis 46:34
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain