Genesis 47
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.Select Genesis 47:1
2Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege :Select Genesis 47:2
3quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.Select Genesis 47:3
4Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.Select Genesis 47:4
5Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.Select Genesis 47:5
6Terra Ægypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.Select Genesis 47:6
7Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,Select Genesis 47:7
8et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitæ tuæ ?Select Genesis 47:8
9respondit : Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.Select Genesis 47:9
10Et benedicto rege, egressus est foras.Select Genesis 47:10
11Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao.Select Genesis 47:11
12Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.Select Genesis 47:12
13In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan.Select Genesis 47:13
14E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis.Select Genesis 47:14
15Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia ?Select Genesis 47:15
16Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.Select Genesis 47:16
17Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.Select Genesis 47:17
18Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.Select Genesis 47:18
19Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.Select Genesis 47:19
20Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,Select Genesis 47:20
21et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus,Select Genesis 47:21
22præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.Select Genesis 47:22
23Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros,Select Genesis 47:23
24ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.Select Genesis 47:24
25Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.Select Genesis 47:25
26Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.Select Genesis 47:26
27Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.Select Genesis 47:27
28Et vixit in ea decem et septem annis : factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum.Select Genesis 47:28
29Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto :Select Genesis 47:29
30sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti.Select Genesis 47:30
31Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.Select Genesis 47:31
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain