Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 49

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.Select Genesis 49:1

2Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :Select Genesis 49:2

3Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.Select Genesis 49:3

4Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.Select Genesis 49:4

5Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.Select Genesis 49:5

6In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.Select Genesis 49:6

7Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.Select Genesis 49:7

8Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.Select Genesis 49:8

9Catulus leonis Juda : ad prædam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna : quis suscitabit eum ?Select Genesis 49:9

10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.Select Genesis 49:10

11Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvæ pallium suum.Select Genesis 49:11

12Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.Select Genesis 49:12

13Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.Select Genesis 49:13

14Issachar asinus fortis accubans inter terminos.Select Genesis 49:14

15Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.Select Genesis 49:15

16Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.Select Genesis 49:16

17Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.Select Genesis 49:17

18Salutare tuum expectabo, Domine.Select Genesis 49:18

19Gad, accinctus præliabitur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.Select Genesis 49:19

20Aser, pinguis panis ejus, et præbebit delicias regibus.Select Genesis 49:20

21Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.Select Genesis 49:21

22Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu : filiæ discurrerunt super murum.Select Genesis 49:22

23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.Select Genesis 49:23

24Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.Select Genesis 49:24

25Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.Select Genesis 49:25

26Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium æternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaræi inter fratres suos.Select Genesis 49:26

27Benjamin lupus rapax, mane comedat prædam, et vespere dividet spolia.Select Genesis 49:27

28Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.Select Genesis 49:28

29Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi,Select Genesis 49:29

30contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri.Select Genesis 49:30

31Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.Select Genesis 49:31

32Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.Select Genesis 49:32

Next: Genesis 50Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.