Genesis 6
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,Select Genesis 6:1
2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.Select Genesis 6:2
3Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.Select Genesis 6:3
4Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.Select Genesis 6:4
5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,Select Genesis 6:5
6pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,Select Genesis 6:6
7Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.Select Genesis 6:7
8Noë vero invenit gratiam coram Domino.Select Genesis 6:8
9Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.Select Genesis 6:9
10Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.Select Genesis 6:10
11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.Select Genesis 6:11
12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),Select Genesis 6:12
13dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.Select Genesis 6:13
14Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.Select Genesis 6:14
15Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.Select Genesis 6:15
16Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.Select Genesis 6:16
17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.Select Genesis 6:17
18Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.Select Genesis 6:18
19Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.Select Genesis 6:19
20De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.Select Genesis 6:20
21Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.Select Genesis 6:21
22Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.Select Genesis 6:22
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain