Exodus 1
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :Select Exodus 1:1
2Ruben, Simeon, Levi, Judas,Select Exodus 1:2
3Issachar, Zabulon et Benjamin,Select Exodus 1:3
4Dan et Nephthali, Gad et Aser.Select Exodus 1:4
5Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.Select Exodus 1:5
6Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,Select Exodus 1:6
7filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.Select Exodus 1:7
8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.Select Exodus 1:8
9Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.Select Exodus 1:9
10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.Select Exodus 1:10
11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.Select Exodus 1:11
12Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :Select Exodus 1:12
13oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,Select Exodus 1:13
14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.Select Exodus 1:14
15Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,Select Exodus 1:15
16præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.Select Exodus 1:16
17Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.Select Exodus 1:17
18Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?Select Exodus 1:18
19Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.Select Exodus 1:19
20Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.Select Exodus 1:20
21Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.Select Exodus 1:21
22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.Select Exodus 1:22
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation