Exodus 12
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :Select Exodus 12:1
2Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.Select Exodus 12:2
3Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.Select Exodus 12:3
4Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.Select Exodus 12:4
5Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.Select Exodus 12:5
6Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.Select Exodus 12:6
7Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.Select Exodus 12:7
8Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.Select Exodus 12:8
9Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.Select Exodus 12:9
10Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.Select Exodus 12:10
11Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.Select Exodus 12:11
12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.Select Exodus 12:12
13Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.Select Exodus 12:13
14Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.Select Exodus 12:14
15Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.Select Exodus 12:15
16Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.Select Exodus 12:16
17Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.Select Exodus 12:17
18Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.Select Exodus 12:18
19Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.Select Exodus 12:19
20Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.Select Exodus 12:20
21Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.Select Exodus 12:21
22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.Select Exodus 12:22
23Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.Select Exodus 12:23
24Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.Select Exodus 12:24
25Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.Select Exodus 12:25
26Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?Select Exodus 12:26
27Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.Select Exodus 12:27
28Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.Select Exodus 12:28
29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.Select Exodus 12:29
30Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.Select Exodus 12:30
31Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.Select Exodus 12:31
32Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.Select Exodus 12:32
33Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.Select Exodus 12:33
34Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.Select Exodus 12:34
35Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.Select Exodus 12:35
36Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.Select Exodus 12:36
37Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.Select Exodus 12:37
38Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.Select Exodus 12:38
39Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.Select Exodus 12:39
40Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.Select Exodus 12:40
41Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.Select Exodus 12:41
42Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.Select Exodus 12:42
43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.Select Exodus 12:43
44Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.Select Exodus 12:44
45Advena et mercenarius non edent ex eo.Select Exodus 12:45
46In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.Select Exodus 12:46
47Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.Select Exodus 12:47
48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.Select Exodus 12:48
49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.Select Exodus 12:49
50Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.Select Exodus 12:50
51Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.Select Exodus 12:51
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation