Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 16

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.Select Exodus 16:1

2Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.Select Exodus 16:2

3Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?Select Exodus 16:3

4Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.Select Exodus 16:4

5Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.Select Exodus 16:5

6Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,Select Exodus 16:6

7et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?Select Exodus 16:7

8Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.Select Exodus 16:8

9Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.Select Exodus 16:9

10Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.Select Exodus 16:10

11Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :Select Exodus 16:11

12Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.Select Exodus 16:12

13Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.Select Exodus 16:13

14Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.Select Exodus 16:14

15Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.Select Exodus 16:15

16Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.Select Exodus 16:16

17Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.Select Exodus 16:17

18Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.Select Exodus 16:18

19Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.Select Exodus 16:19

20Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.Select Exodus 16:20

21Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.Select Exodus 16:21

22In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.Select Exodus 16:22

23Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.Select Exodus 16:23

24Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.Select Exodus 16:24

25Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.Select Exodus 16:25

26Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.Select Exodus 16:26

27Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.Select Exodus 16:27

28Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?Select Exodus 16:28

29videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.Select Exodus 16:29

30Et sabbatizavit populus die septimo.Select Exodus 16:30

31Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.Select Exodus 16:31

32Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.Select Exodus 16:32

33Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,Select Exodus 16:33

34sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.Select Exodus 16:34

35Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.Select Exodus 16:35

36Gomor autem decima pars est ephi.Select Exodus 16:36

Next: Exodus 17Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.