Exodus 19
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.Select Exodus 19:1
2Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.Select Exodus 19:2
3Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Hæc dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :Select Exodus 19:3
4Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.Select Exodus 19:4
5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :Select Exodus 19:5
6et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.Select Exodus 19:6
7Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.Select Exodus 19:7
8Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,Select Exodus 19:8
9ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.Select Exodus 19:9
10Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.Select Exodus 19:10
11Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.Select Exodus 19:11
12Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.Select Exodus 19:12
13Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.Select Exodus 19:13
14Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,Select Exodus 19:14
15ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.Select Exodus 19:15
16Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.Select Exodus 19:16
17Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.Select Exodus 19:17
18Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.Select Exodus 19:18
19Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.Select Exodus 19:19
20Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,Select Exodus 19:20
21dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.Select Exodus 19:21
22Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.Select Exodus 19:22
23Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.Select Exodus 19:23
24Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.Select Exodus 19:24
25Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.Select Exodus 19:25
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation